Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret,
nemo non impulit. Alius aiebat non laturos nuntium belli et ad primam adventus famam terga ver-
suros ;
[2]
alius nihil esse dubii, quin illa mole non vinci
solum Graecia, sed obrui posset ; magis verendum,
ne vacuas desertasque urbes invenirent et profugis
hostibus vastae solitudines relinquerentur non habi-
turis, ubi tantas vires exercere possent ;
[3]
alius vix illi
rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria,
militi castra, explicandis equestribus copiis campestria,
vix patere caelum satis ad emittenda omni manu
tela.
[4]
Cum in hunc modum multa undique iactarentur,
quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et
gravem metuendam esse ducenti; non enim vires
[p. 428]
habere, sed pondus ; immodica numquam regi posse,
nec diu durare, quidquid regi non potest. "
[5]
"In primo," inquit, " statim monte Lacones obiecti
dabunt sui experimentum. Tot ista gentium milia
trecenti morabuntur ; haerebunt in vestigio fixi et
commissas sibi angustias armis tuebuntur, corporibus
obstruent ; tota illos Asia non movebit loco ; tantas
minas belli et paene totius generis humani ruentis
impetum paucissimi sistent.
[6]
Cum te mutatis legibus
suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimans futura damna, cum computaveris, quanti
Thermopylarum angusta constiterint ; scies te fugari
posse, cum sciens posse retineri.
[7]
Cedent quidem
tibi pluribus locis velut torrentis modo ablati, cuius
cum magno terrore prima vis defluit ; deinde hinc
atque illinc coorientur et tuis te viribus prement.
[8]
Verum est, quod dicitur, maiorem belli apparatum
esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas
oppugnare constituis, sed haec res contra nos est.
Ob hoc ipsum te Graecia vincet, quia non capit ; uti
toto te non potes.
[9]
Praeterea, quae una rebus salus
est, occurrere ad primos rerum impetus et inclinatis
opem ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia ;
multo ante vincens, quam victum esse te sentias.
[p. 430]
[10]
Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia numerus eius duci quoque
ignotus est ; nihil tam magnum est, quod perire non
possit, cui nascitur in perniciem, ut alia quiescant, ex
ipsa magnitudine sua causa."
[11]
Acciderunt, quae Demaratus praedixerat. Divina
atque humana impellentem et mutantem, quidquid
obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim
per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab
exercitu turba distaret. Itaque Xerxes pudore quam
damno miserior Demarato gratias egit, quod solus
sibi verum dixisset, et permisit petere, quod vellet.
[12]
Petit ille, ut Sardis, maximam Asiae civitatem, curru
vectus intraret rectam capite tiaram gerens ; id solis
datum regibus. Dignus fuerat praemio, ante quam
peteret ; sed quam miserabilis gens, in qua nemo
fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat
sibi !
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.