Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. Quanto hoc honestius votum est : " Opto, in
eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, numquam desideret ; sequatur illum materia, qua tam
benigne utitur, largiendi iuvandique ; numquam illi
sit dandorum beneficiorum inopia, datorum paeni-
[p. 422]
tentia ; naturam per se pronam ad misericordiam,
humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba
gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri
necesse sit ; ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo
placandus ; tam aequali in eum fortuna indulgentia
perseveret, ut nemo in illum possit esse nisi conscientia gratus."
[2]
Quanto haec iustiora vota sunt, quae te in nullam
occasionem differunt, sed gratum statim faciunt!
Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus ?
Quam multa sunt, per quae, quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus ! Fidele consilium,
adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione
iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae,
si credere, convictus familiaritas. Neminem tam alte
secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit,
quia nihil absit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.