Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. " Non nocet," inquit, " illi votum meum, quia
simul opto et periculum et remedium." Hoc dicis
non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio
periculum optares. Nequitia est ut extrahas mer-
[p. 416]
gere, evertere ut suscites, ut emittas includere. Non
est beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse
meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat.
[2]
Non
vulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam,
si, quia vulneratus sum, sanas, non, si vulneras, ut
sanandus sim. Numquam cicatrix nisi conlata vulneri placuit, quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum ; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes !
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.