Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia
nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis
grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus
obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum me-
morem accepti beneficii approbent.
[2]
An hoc recte
faciant et pia voluntate, quaeritur ; quorum animus
simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae
suae optant exilium, ut desertam fugientemque comi-
[p. 414]
tentur, optant inopiam, ut magis desiderant donent,
optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus
optaret, amantes vovent. Fere idem itaque exitus
est odii et amoris insani.
[3]
Tale quiddam et his accidit,
qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad
beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare,
quam per scelus officio locum quaerere.
[4]
Quid, si
gubernator a dis tempestates infestissimas et procellas
petat, ut gratior ars sua periculo fiat ? Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa
castris fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis pro-
fligatisque succurrat ?
[5]
Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant,
cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi
volunt. Inhumana ista perverse grati animi natura
est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.