Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. " Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle
prodesse, si nolle potuerint ; illis autem non licet non
moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." Hoc vide quot modis refellatur. Non
ideo minus vult, qui non potest nolle ;
[2]
immo maximum argumentum est firmae voluntatis ne mutari
quidem posse. Vir bonus non potest non facere,
quod facit ; non enim erit bonus, nisi fecerit ; ergo
nec bonus vir beneficium dat, quia facit, quod debet,
non potest autem non facere, quod debet. Praeterea
multum interest, utrum dicas :
[3]
" Non potest hoc non
facere," quia cogitur, an : " Non potest nolle." Nam
si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium,
sed cogenti; si necesse est illi velle ob hoc, quia nihil
habet melius, quod velit, ipse se cogit ; ita, quod
tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti
debeo.
[4]
" Desinant," inquit, " velle." Hoc loco tibi illud
occurrat : Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque
videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo
[p. 406]
certa est, ut aeterna sit ? An, si is quoque vult, qui
potest statim nolle, is non videbitur velle, in cuius
naturam non cadit nolle ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.