Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. " Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes ; non enim propter te moventur." Sed
cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro
me moventur ; universorum enim pars sum. Adice
nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est ;
[2]
nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non
dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis
suae fecit; sol autem et luna, etiam si nobis
prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt,
[p. 404]
ut per nos prosint sibi ; quid enim nos conferre illis
possumus ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.