Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Si quis patriae meae pecuniam credat,
non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum
profitebor aut candidatus aut reus ; ad exsolvendum
tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris,
quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi
quidem dedit sed non propter me, et mihi quidem,
sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque
circumitu longo pervenit. Propter me debet factum
esse, quod me obliget.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.