previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. " Negas," inquit, " ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit ? " Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat ; facit enim aut sua causa aut utique non mea ; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est. " Quid ergo ? [2] " inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt ? " Quidni debeant ? debebunt autem non tamquam proprium beneficium, sed tamquam publici partem. " Nullam," inquit, " habuit cogitationem illo tempore mei, quo universis proderat ; [3] noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum ; ita quare ei debeam, qui me sibi non sub- stituit, cum facturus esset, quod fecit ? [4] " Primum, cum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogi- [p. 402] tavit prodesse ; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit. Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus ; unus1 ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria conferam. [5] Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ; ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris, quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo pervenit. Propter me debet factum esse, quod me obliget.

1 unus added by Fickert.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: