Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. " Quid ergo ? " inquit ; " si in sortem nomina
vestra coici iussissem, et tuum nomen inter redimen-
dos exisset, nihil deberes mihi ?
[2]
" Immo deberem,
sed exiguum ; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea
causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis ; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod
exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum
dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo, sed
hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui.
[3]
Illos ex toto praeteribo, quorum mercennarium
beneficium est, quod qui dat, non computat, cui sed
quanti daturus sit, quod undique in se conversum est.
Vendit mihi aliquis frumentum ; vivere non possum,
nisi emero ; sed non debeo vitam, quia emi.
[4]
Nec,
[p. 392]
quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus
non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi
emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit,
quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum
lucri sibi. Quod emi, non debeo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.