Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi
tantum ingenii causa quaeruntur et semper extra
vitam iacent ; quaedam et, dum quaeruntur, oblectamento sunt et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam ; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi
iubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci.
Quin his quoque, si abire protinus iusseris, non nihil
actum erit ; nam etiam quae discere supervacuum
est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur tuo pendebo ; prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius,
alia expellam et capite agam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.