Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam
refert, aliquid debet impendere, sicut, qui solvit,
pecuniam ; nihil autem impendit, qui gratiam sibi
refert, non magis quam consequitur, qui beneficium
a se accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro
citro ire debent ; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui gratiam refert, invicem prodest ei, a
[p. 320]
quo consecutus est aliquid. Qui sibi gratiam refert,
cui prodest ? Sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat ? Qui gratiam
refert sibi, sibi1 prodest. Et quis umquam ingratus
hoc noluit facere ? Immo quis non ingratus fuit, ut
hoc faceret ?
1 sibi added by Haase.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.