Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. Scio, quid hoc loco respondeatur : " Itaque non
dat deus beneficia, sed securus et neclegens nostri,
aversus a mundo aliud agit aut, quae maxima Epicuro
felicitas videtur, nihil agit, nec magis illum beneficia
quam iniuriae tangunt."
[2]
Hoc qui dicit, non exaudit
precantium voces et undique sublatis in caelum manibus vota facientium privata ac publica ; quod profecto
non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc
oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva,
ingentes minas interventu suo solventia.
[3]
Quis est
autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato
et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit ? Ipsos illos complorantes sortem
suam et querulos circumspice : invenies non ex toto
beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad
quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit.
Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur ? Ut quae secuntur inaequali dispensata
mensura transeamus, parum dedit natura, cum se
dedit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.