Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. " Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum
quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et
ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia pro-
miserat ?
[2]
" Primum alia condicio est in credito, alia
in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio
est ; et appellare debitorem ad diem possum et, si
foro cesserit, portionem feram ; beneficium et totum
perit et statim. Praeterea hoc mali viri est, illud
mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si
maior fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti denarii sunt : illud quod dici solet, " in morbo consumat " ; fuit tanti non revocare promissum
suum.
[3]
Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam si frigus
erit; non quidem, si nives cadent. Surgam ad
[p. 286]
sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim ;
sed non, si febricitavero. Sponsum descendam, quia
promisi; sed non, si spondere me in1 incertum iube-
bis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio : "Si potero, si debebo, si haec ita erunt."
[4]
Effice, ut idem status sit, cum exigis, qui fuit, cum
promitterem ; destituere levitas erit. Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis
mutata sit, mutatum esse consilium ? Eadem mihi
omnia praesta, et idem sum. Vadimonium promittimus, tamen deserti non in omnes datur actio :
deserentem vis maior excusat.
1 in added by Erasmus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.