Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur;
dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam
et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem : " Ecce, ut doleat tibi, ut
postea consideratius loquaris ! " Quod dicere sole-
mus, linguarium dabo.
[2]
Si maius erit, non committam,
quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies
obiurgatus sim. Inter se enim utrumque comparabo.
Est aliquid in eo, quod promiseris, perseverare ; est
rursus multum in eo, ne indigno beneficium des ; hoc
tamen quantum est ? Si leve, coniveamus ; si vero
magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo
[p. 280]
semel excusare, quare negaverim, quam semper,
quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti
promissi mei verba taxentur.
[3]
Non tantum, quod
temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi,
repetam ; demens est, qui fidem praestat errori.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.