Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negaverim in honorem aliorum, sicut in
[p. 266]
petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas
industriis sed novis praetulit non sine ratione. Sacra
est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos
iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quae res consulem fecit nisi pater ?
[2]
Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex
hostium castris, quae Sex. Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret ?
Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam
impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio
fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui
hostium incursioni pro re publica unam domum
obiecerant ?
[3]
Hoc debemus virtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu
colamus ; quomodo illae id egerunt, ut non in unam
aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsas
relinquerent, ita nos non una aetate grati simus. Hic
magnos viros genuit : dignus est beneficiis, qualis-
cumque est; dignos dedit.
[4]
Hic egregiis maioribus
ortus est : qualiscumque est, sub umbra suorum
lateat. Ut loca sordida repercussu solis illustrantur,
ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.
[p. 268]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.