Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis
paret, illis deservit, illas supra se videt. " Non est,"
inquis, " voluptas sine virtute."
[2]
Sed quare ante
virtutem est ? De ordine putas disputationem esse ?
De re tota et de potestate eius ambigitur. Non est
virtus, si sequi potest ; primae partes eius sunt, ducere
debet, imperare, summo loco stare ; tu illam iubes
signum petere ! " Quid," inquit, " tua refert ?
[3]
Et
ego sine virtute nego beatam vitam posse constare.
Ipsam voluptatem, quam sequor, cui me emancipavi,
remota illa improbo et damno. De hoc uno disputatur, utrum virtus summi boni causa sit an ipsa
summum bonum." Ut hoc unum quaeratur, ordinis
tantum existimas mutationem ? Ista vero confusio
est et manifesta caecitas primis postrema praeferre.
[4]
Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus,
sed quod omnino cum voluptate, contemptrix eius et
[p. 208]
hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori
familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato
bono.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.