Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. " Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti
dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec viam
monstrabis erranti ? An haec quidem facies, sed
nihil donabis ? " Distinguam istud, certe temptabo
distinguere.
[2]
Beneficium est opera utilis, sed non
omnis opera utilis beneficium est ; quaedam enim
tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent.
Duae res coire debent, quae beneficium efficiant.
Primum rei magnitudo ; quaedam enim sunt infra
huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit
quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis
accendendi factam potestatem ? Et interdum ista
plus prosunt, quam maxima ; sed tamen vilitas sua
illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt neces-
saria, detrahit pretium.
[3]
Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad
quem volam pervenire beneficium, dignumque eum
iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere
meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus
loquebamur ; non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.