Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. Propositum est nobis secundum rerum naturam
vivere et deorum exemplum sequi. Di autem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi
rationem secuntur ? Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore
percipere !
[2]
Vide, quanta cotidie moliantur, quanta
distribuant ; quantis terras fructibus impleant, quam
opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria
permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum
molliant venasque fontium arentes redintegrent et
infuso per occulta nutrimento novent. Omnia ista
[p. 256]
sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo
faciunt.
[3]
Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari
suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta
veniat. Pudeat ullum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos !
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.