Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. Num dubium est, quin hoc humani generis
domicilium circumitus solis ac lunae vicibus suis temperet ? Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore
efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum ?
Quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat?
[p. 252]
Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo,
haec mensem minoribus se spatiis flectens ?
[2]
Ut
tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis
spectaculum dignusque adorari, si tantum praeteriret?
Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus
transcurreret ? Ipse mundus, quotiens per noctem
ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium
refulsit, quem non intentum in se tenet ? Quis sibi
illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat ?
[3]
Adspice
ista tanto superne coetu labentia, quemadmodum
velocitatem suam sub specie stantis atque immoti
operis abscondant. Quantum ista nocte, quam tu in
numerum ac discrimen dierum observas, agitur !
Quanta rerum turba sub hoc silentio evolvitur !
[4]
Quantam fatorum seriem certus limes educit ! Ista,
quae tu non aliter, quam in decorem sparsa consideras,
singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes
septem sola discurrere, cetera haerere ; paucorum
motus comprehendimus, innumerabiles vero longiusque a conspectu seducti di eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro
gradu pergunt et per occultum aguntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.