Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur.
Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi ?
Duo genera sunt grati hominis. Dicitur gratus, qui
aliquid pro eo, quod acceperat, reddidit ; hic fortasse
ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat.
Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium,
bono debet ; hic intra conscientiam elusus est.
[2]
Quae
illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti ?
Atqui hic, etiam si ultra facere nil potest, gratus est.
Amat, debet, referre gratiam cupit ; quidquid ultra
desideras, non ipse deest.
[3]
Artifex est etiam, cui ad
exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec
minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus
obstrepentium non sinit. Volo referre gratiam : post
hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus
sim ; saepe enim et qui gratiam rettulit, ingratus
est, et qui non rettulit, gratus. Nam ut omnium
aliarum virtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit ; hic si in officio est, quidquid defuit,
fortuna peccat.
[4]
Quomodo est disertus etiam qui
tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam
adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in sicco est,
quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid
obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam, qui
vult tantum nec habet huius voluntatis suae ullum
[p. 248]
alium quam se testem. Immo amplius adiciam :
[5]
est
aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem
mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid
aliud sequitur quam ipsam conscientiam ? Quae
etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex
altera parte turbam contra sentientium adspexit, non
numerat suffragia, sed una sententia vincit.
[6]
Si vero
bonam fidem perfidiae suppliciis adfici videt, non
descendit e fastigio et supra poenam suam consistit.
" Habeo," inquit, " quod volui, quod petii ; nec
paenitet nec paenitebit nec ulla iniquitate me eo
fortuna perducet, ut hanc vocem audiat : ' Quid mihi
volui ? Quid nunc mihi prodest bona voluntas ? ' "
Prodest et in eculeo, prodest et in igne ; qui si
singulis membris admoveatur et paulatim vivum
corpus circumeat, licet ipsum cor plenum bona conscientia stillet : placebit illi ignis, per quem bona
fides conlucebit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.