Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Fac nos
singulos, quid sumus ? Praeda animalium et victimae ac bellissimus et facillimus sanguis. Quoniam
ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est,
quaecumque vaga nascebantur et actura vitam
segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis1
cingit ; non unguium vis, non dentium terribilem
ceteris fecit, nudum et infirmum societas munit.
Duas deus2 res dedit, quae illum obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem ; itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.