Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ?
Lucrum ? Quod qui non contemnit, ingratus est.
[p. 238]
Ambitio ? Et quae iactatio est solvisse, quod debeas ? Metus ? Nullus ingrato ; huic enim uni rei
non posuimus legem, tamquam satis natura cavisset.
[2]
Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis
iubet (supervacuum est enim, in quod imus, impelli),
quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est,
quem adeo, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem,
ut honesta per se petat ; placent suapte natura,
adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis
probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri
velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime
fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam
his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
[3]
Gratias
itaque agi sibi ab iis, quos adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt.
Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus
concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ; nec quisquam tantum a naturae lege descivit et hominem
exuit, ut animi causa malus sit.
[4]
Dic enim cuilibet
ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis
et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire :
optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere
[p. 240]
quaestus est, potius illa invenire quam eripere ;
neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine
nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae
meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos
permittit ; etiam, qui non secuntur illam, vident.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.