Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non
quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse
ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem ex-
petendam esse, isdem etiam hoc colligimus.
[2]
Fixum
illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt,
honestum ob nullam aliam causam, quam quia
honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere
audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non
ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ?
Quid autem cum tibi narratur, " Adversus summa
beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris ?
Utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam
rem utilem sibi et profuturam omiserit ? Puto,
nequam hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit ; quod non accideret, nisi gratum esse
per se expetendum honestumque esset.
[3]
Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint
honesta, interprete egent. Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum
luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in
omnium animos receptum quam referre bene meritis
gratiam ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.