Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui
parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad
summum protulerint et e plebe acervoque ignobili
numquam tacendos saeculis dederint.
[2]
Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam
memoria hominum exiturum, posse hoc dicere :
' Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, sive
aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui ; ad hoc unum contumax fui,
ne beneficiis vincerer.
[3]
' Certate, obsecro vos, et fessi
quoque restituite aciem. Felices, qui vincent, felices,
qui vincentur ! Quid eo adulescente praeclarius, qui
sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri
dicere) : 'Patrem meum beneficiis vici' ? Quid eo
fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit a
filio se suo beneficiis victum ? Quid autem est felicius
quam ibi cedere ? "
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.