Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
" Patris
beneficia vinci a filii beneficiis non possunt. Quare ?
Quia vitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla
dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri
eum omnibus, qui vitam alicui dederunt ; non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam accepissent.
Ergo nec medico gratia in maius referri potest (solet
enim et medicus vitam dare), nec nautae, si naufragum
sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo
nobis vitam dederunt, beneficia vinci possunt ; ergo
et patrum possunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.