Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Claudius Quadrigarius in duodevicensimo annalium
tradit, cum obsideretur Grumentum et iam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad
hostem transfugisse et operae pretium fecisse. Deinde
urbe capta passim discurrente victore illos per nota
itinera ad domum, in qua servierant, praecucurrisse
et dominam suam ante egisse ; quaerentibus, quae-
nam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professes esse. Eductam deinde
extra mures summa cura celasse, donec hostilis ira
consideret ; deinde, ut satiatus miles cito ad Romanos
mores rediit, illos quoque ad suos redisse et dominam
[p. 170]
sibi ipsos dedisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.