Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. Quamquam quaeritur a quibusdam, sicut ab
Hecatone, an beneficium dare servus domino possit.
Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia
esse, quaedam officia, quaedam ministeria ; beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit
sine reprehensione cessare) ; officium esse filii, uxoris,
earum personarum, quas necessitudo suscitat et ferre
opem iubet ; ministerium esse servi, quem condicio
[p. 160]
sua eo loco posuit, ut nihil eorum, quae praestat,
imputet superiori.1
[2]
Praeterea servum qui negat dare aliquando domino
beneficium, ignarus est iuris humani ; refert enim,
cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli
praeclusa virtus est ; omnibus patet, omnes admittit,
omnes invitat, et ingenuos et libertinos et servos et
reges et exules ; non eligit domum nec censum, nudo
homine contenta est. Quid enim erat tuti adversus
repentina, quid animus magnum promitteret sibi, si
certam virtutem fortuna amitteret ?
[3]
Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo nec duci
suo miles ; quid enim interest, quali quis teneatur
imperio, si summo tenetur ? Nam si servo, quominus
in nomen meriti perveniat, necessitas obstat et
patiendi ultima timor, idem istuc obstabit et ei, qui
regem habet, et ei, qui ducem, quoniam sub dispari
titulo paria in illos licent. Atqui dant regibus suis,
dant imperatoribus beneficia ; ergo et dominis.
[4]
Potest
servus iustus esse, potest fortis, potest magni animi ;
ergo et beneficium dare potest, nam et hoc virtutis est.
Adeo quidem dominis servi beneficia possunt dare, ut
ipsos saepe beneficii sui fecerint.
1 Hosius after Lipsius marks a lacuna here.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.