Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. " Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia
maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non
expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint;
pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et
desinet esse probri loco commune maledictum.
[2]
Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres
quaedam ac nobiles feminae non consulum numero
sed maritorum annos suos computant et exeunt
matrimonii causa, nubunt repudii ? Tamdiu istuc
timebatur, quamdiu rarum erat; quia nulla sine
[p. 156]
divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere
didicerunt.
[3]
Numquid iam ullus adulterii pudor est,
postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi
ut adulterum irritet ? Argumentum est deformitatis
pudicitia. Quam invenies tam miseram, tam sordidam,
ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis
divisit horas ? Et non sufficit dies omnibus, nisi apud
alium gestata est, apud alium mansit. Infrunita et
antiqua est, quae nesciat matrimonium vocari unum
adulterium.
[4]
Quemadmodum horum delictorum iam
evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita
ingratos plures efficies et auctiores,1 si numerare se
coeperint.
1 auctiores O, Préchac : auctores N.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.