Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Fabius Verrucosus beneficium ab homine
dure aspere datum panem lapidosum vocabat, quem
esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.
[2]
Ti. Caesar rogatus a Nepote Mario praetorio, ut
aeri alieno eius succurreret, edere illum sibi nomina
creditorum iussit ; hoc non est donare sed creditores
convocare. Cum edita essent, scripsit Nepoti iussisse
se pecuniam solvi adiecta contumeliosa admonitione.
Effecit, ut Nepos nec aes alienum haberet nec bene-
[p. 62]
fidum; liberavit illum a creditoribus, sibi non
obligavit. Aliquid Tiberius secutus est ;
[3]
puto, noluit
plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista
fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas
cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero
danti tota alia sequenda est via. Omni genere, quod
des, quo sit acceptatius, adornandum est. Hoc vero
non est beneficium dare, deprehendere est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.