Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Quemadmodum acerbissima crudelitas
est, quae trahit poenam, et misericordiae genus est
cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui
secum adfert, quod antecedit tempus, maxima venturi supplicii pars est, ita maior est muneris gratia,
quo minus diu pependit. Est enim etiam bonarum
rerum sollicita expectatio, et eum plurima beneficia remedium alicuius rei adferant, qui aut diutius
torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut
tardius gaudere, beneficio suo manus adfert.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.