Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. Beneficium mihi dedit ; accepi non aliter,
quam ipse accipi voluit : iam habet, quod petit, et
quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei
restat et aliquod ex homine grato commodum ; hoc
non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti ac-
cessio. Facit Phidias statuam ;
[2]
alius est fructus artis,
alius artificii : artis est fecisse, quod voluit, artificii
fecisse cum fructu ; perfecit opus suum Phidias, etiam
si non vendidit. Triplex illi fructus est operis sui:
unus conscientiae ; hunc absoluto opere percipit;
alter famae ; tertius utilitatis, quem allatura est aut
gratia aut venditio aut aliqua commoditas.
[3]
Sic bene
[p. 118]
ficii fructus primus ille est conscientiae ; hunc percipit, qui, quo voluit, munus suum pertulit ; secundus et tertius1 est et famae et eorum, quae praestari in
vicem possunt. Itaque cum benigne acceptum est
beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit,
mercedem nondum ; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.
1 et tertius added by Haase.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.