Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Tot virtutes accepimus,
tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo
[p. 110]
intendit, momento pervium est, sideribus velociorem,
quorum post multa saecula futuros cursus antecedit ;
tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum
aliarum super alias acervatarum. Circumeas licet
cuncta et, quia nihil totum invenies, quod esse te
malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari
velles ; bene aestimata naturae indulgentia confitearis
necesse est in deliciis te illi fuisse. Ita est :
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.