Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. Alii pessime locuntur de optime meritis.
Tutius est quosdam offendere quam demeruisse ; argumentum enim nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis
meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia
nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui
meminit,1 eam refert.
[2]
Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter ; nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne
beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius
[p. 100]
voluptas refrixit ? Alius accipit fastidiose, tamquam
qui dicat :
[3]
" Non quidem mihi opus est, sed quia tam
valde vis, faciam tibi mei potestatem " ; alius supine,
ut dubium praestanti relinquat, an senserit ; alius vix
labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit.
[4]
Loquendum est pro magnitudine rei impensius et
illa adicienda : " Plures, quam putas, obligasti " (nemo
enim non gaudet beneficium suum latius patere) ;
" nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet,
quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est,
qui se onerat) ; " numquam tibi referre gratiam
potero ; illud certe non desinam ubique confiteri me
referre non posse."
1 et qui meminit commonly added.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.