Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Inspiciamus, Liberalis virorum optime, id quod
ex priore parte adhuc superest, quemadmodum
dandum sit beneficium ; cuius rei expeditissimam
videor monstraturus viam : sic demus, quomodo
vellemus accipere.
[2]
Ante omnia libenter, cito, sine
ulla dubitatione.
Ingratum est beneficium, quod diu inter dantis
manus haesit, quod quis aegre dimittere visus est et sic
dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid intervenit
morae, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur;
proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque
iniit gratiam. Nam eum in beneficio iucundissima sit
tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa
cunctatione testatus est, non dedit sed adversus
ducentem male retinuit ; multi autem sunt, quos
liberales facit frontis infirmitas.
[3]
Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora
fuit nisi in accipientis verecundia. Optimum est
[p. 52]
antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi.
Illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum
homini probo ad rogandum os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat
munus suum.
[4]
Non tulit gratis, qui, cum rogasset,
accepit, quoniam quidem, ut maioribus nostris
gravissimis viris visum est, nulla res carius constat,
quam quae precibus empta est. Vota homines parcius
facerent, si palam facienda essent ; adeo etiam deos,
quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et
intra nosmet ipsos precari.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.