Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. Quidam non tantum dant beneficia superbe,
sed etiam accipiunt, quod non est committendum.
Iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi,
quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis
debeant.
Quodcumque ex duobus constat officium, tantundem ab utroque exigit. Qualis pater esse debeat,
eum inspexeris, scies non minus operis illic superesse,
ut dispicias, qualem esse oporteat filium ; sunt aliquae
partes mariti, sed non minores uxoris.
[2]
In vicem ista,
[p. 86]
quantum exigunt, praestant et parem desiderant
regulam, quae, ut ait Hecaton, difficilis est ; omne
enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum
honesto est ; non enim tantum fieri debet, sed ratione
fieri. Hac duce per totam vitam eundum est, minima
maximaque ex huius consilio gerenda; quomodo
haec suaserit, dandum.
Haec autem hoc primum censebit non ab omnibus
accipiendum. A quibus ergo accipiemus ? Ut breviter tibi respondeam : ab his, quibus dedissemus.
[3]
Videamus, num etiam maiore dilectu quaerendus est,
cui debeamus, quam cui praestemus. Nam ut non
sequantur ulla incommoda (secuntur autem plurima),
grave tamen tormentum est debere, cui nolis ; contra
iucundissimum ab eo accepisse beneficium, quem
amare etiam post iniuriam possis, ubi amicitiam
alioqui iucundam causa fecit et iustam. Illud vero
homini verecundo et probo miserrimum est, si eum
amare oportet, quem non iuvat.
[4]
Totiens admoneam
necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent
et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt,
servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam
sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter
[p. 88]
parent. Itaque eligendum est, a quo beneficium accipiam ;
[5]
et quidem diligentius quaerendus beneficii
quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est,
quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber ;
at illi et plus solvendum est, et nihilo minus etiam
relata gratia cohaeremus ; debeo enim, cum reddidi,
rursus incipere, manetque amicitia ; et ut in amicitiam1 non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur.
[6]
" Non semper," inquit, " mihi licet dicere : ' nolo ';
aliquando beneficium accipiendum est et invito. Dat
tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fasti-
dire te iniuriam iudicaturus est : non accipiam ?
Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum
latronis ac piratae habentem. Quid faciam ? Parum
dignus est, cui debeam ?
[7]
" Cum eligendum dico, cui
debeas, vim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes ;
si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed
parere. Nemo id accipiendo obligatur, quod illi re-
[p. 90]
pudiare non licuit ; si vis scire, an velim, effice, ut
possim nolle. " Vitam tamen tibi dedit !
[8]
" Non
refert, quid sit, quod datur, nisi a volente, nisi volenti
datur ; si servasti me, non ideo servator es. Venenum
aliquando pro remedio fuit ; non ideo numeratur inter
salubria. Quaedam prosunt nec obligant. Tuber
quidam tyranni gladio divisit, qui ad occidendum
eum venerat ; non ideo illi tyrannus gratias egit.
quod rem, quam medicorum manus reformidaverant,
nocendo sanavit.
1 et ut in amicitiam added by Haase.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.