This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. Alexandro Macedoni, cum victor Orientis
animos supra humana tolleret. Corinthii per legatos
gratulati sunt et civitate illum sua donaverunt. Cum
risisset hoc Alexander officii genus, unus ex legatis :
" Nulli," inquit, " civitatem umquam dedimus alii
quam tibi et Herculi."
[2]
Libens accepit non dilutum
honorem et legatos invitatione aliaque humanitate
prosecutus cogitavit, non qui sibi civitatem darent,
sed cui dedissent ; et homo gloriae deditus, cuius
nec naturam nec modum noverat. Herculis Liberique
vestigia sequens ac ne ibi quidem resistens, ubi illa
defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus,
tamquam caelum, quod mente vanissima complecte-
[p. 42]
batur, teneret, quia Herculi aequabatur !
[3]
Quid enim
illi simile habebat vesanus adulescens, cui pro virtute
erat felix temeritas ? Hercules nihil sibi vicit;
orbem terrarum transivit non concupiscendo, sed
iudicando, quid vinceret, malorum hostis, bonorum
vindex, terrarum marisque pacator. At hic a pueritia
latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies
quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori
esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima
tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob
malum virus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.