previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Agam.
250Iuvenile vitium est regere non posse impetum;
aetatis alios fervor hic primus rapit,
Pyrrhum paternus, spiritus quondam trucis
minasque tumidi lentus Aeacidae tuli:
quo plura possis, plura patienter feras.
255Quid caede dira nobiles clari ducis
aspergis umbras? noscere hoc primum decet,
quid facere victor debeat, victus pati.
violenta nemo imperia continuit diu,
moderata durant: quoque Fortuna altius
260evexit ac levavit humanas opes,
hoc se magis supprimere felicem decet
variosque casus tremere metuentem deos
nimium faventes. magna momento obrui
vincendo didici. Troia nos tumidos facit
265nimium ac feroces? stamus hoc Danai loco,
unde illa cecidit, fateor, aliquando impotens
regno ac superbus altius memet tuli;
sed fregit illos spiritus haec quae dare
potuisset aliis causa, Fortunae favor,
270tu me superbum, Priame, tu timidum facis.
ego esse quicquam sceptra nisi vano putem
fulgore tectum nomen et falso comam
vinclo decentem? casus haec rapiet brevis,
nec mille forsan ratibus aut annis decem:
275non omnibus fortuna tam lenta imminet.
[p. 61] equidem fatebor (pace dixisse hoc tua,
Argiva tellus, liceat) affligi Phrygas
vinci que volui: ruere et aequari solo
utinam arcuissem. sed regi frenis nequit
280et ira et ardens hostis et victoria
commissa nocti quicquid indignum aut ferum
cuiquam videri potuit, hoc fecit dolor
tenebraeque, per quas ipse se inritat furor,
gladiisque felix, cuius infecti semel
285vecors libido est. quicquid eversae potest
superesse Troiae, maneat: exactum satis
poenarum et ultra est. regia ut virgo occidat
tumuloque donum detur et cineres riget
et facinus atrox caedis ut thalamos vocent?
290non patiar, in me culpa cunctorum redit:
qui non vetat peccare, cum possit, iubet.

Pyrrh.
Nullumne Achillis praemium manes ferent? 1

Agam.
Ferent, et illum laudibus cuncti canent
magnumque terrae nomen ignotae audient.
295quod si levatur sanguine infuso cinis,
opima Phrygii colla caedantur greges
fluatque nulli flebilis matri cruor.
quis iste mos est, quando in inferias homo est
impensus hominis? detrahe invidiam tuo
300odiumque patri, quem coli poena iubes.

Pyrrh.
O tumide, rerum dum secundarum status
extollit animos, timide cum increpuit metus,
regum tyranne! etiamne flammatum geris
amoris aestu pectus ac veneris novae?
305solusne totiens spolia de nobis feres?
[p. 62] hac dextra Achilli victimam reddam suam.
quam si negas retinesque, maiorem dabo
dignamque quam det Pyrrhus; et nimium diu
a caede nostra regia cessat manus
310paremque poscit Priamus,

Agam.
Haud equidem nego
hoc esse Pyrrhi maximum in bello decus,
saevo peremptus ense quod Priamus iacet,
supplex paternus,

Pyrrh.
Supplices nostri patris
hostesque eosdem novimus. Priamus tamen
315praesens rogavit; tu gravi pavidus metu,
nec ad rogandum fortis, Aiaci preces
Ithacoque mandas clausus atque hostem tremens.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: