This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
CREMVTIVS
CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse,
utrumne Brutum, an Cassium, an Sex. Pompeium
peteret, set omnia illi displicuisse praeter mortem.
CREMVTI CORDI. Quibus uisis laetus Antonius, cum
peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe
non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus
quoque, super rostra exponit. Itaque quo saepissime
ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo
ante coluerat piis contionibus quibus multorum
capita seruauerat, tum per artus suos laceratus,
aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est,
praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui
ante princeps senatus Romanique nominis titulus,
tum pretium interfectoris serui. Praecipue tamen
soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa
ad caput eius deligata manus dextera, diuinae
eloquentiae ministra; ceterorumque caedes priuatos
luctus excitauerunt, illa una communem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.