This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Haec inepte ficta cuilibet uideri potest. Pollio
uult illam ueram uideri; ita enim dixit in ea
oratione quam pro Lamia edidit. ASINI POLLIONIS.
‘Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin
eiuraret suas esse quas cupidissime effuderat
orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius
scriptas illis contrarias edere ac uel ipse
palam pro contione recitare pollicebatur;’ adieceratque
his alia sordidiora multo, ut cuilibet facile liqueret
hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem
Pollio in historiis suis ponere ausus sit. Huic certe
actioni eius pro Lamia qui interfuerunt negant eum
haec dixisse — nec enim mentiri sub triumuirorum
conscientia sustinebat — sed postea conposuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.