previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


indiscreti filius et privignus.

Quidam mortua uxore quae in partu perierat, alteram duxit; puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. utrumque puerum ruri educauit; post longum tempus redierunt similes. quaerenti matri uter eius sit non indicat. accusatur ab ea malae tractationis. Quid fletis, pueri? securi estote; non memini. iam lites sunt et nondum indicaui. Qualis eris nouerca quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui frater est et si per te licuerit, neuter priuignus est. Dum alterius uis esse mater, utriusque es nouerca. Si coegeris, mentiar: non mater, sed nouerca decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid alterum nouercalibus oculis intueris? Ille tuus est. Vni tibi contigit ut habeas priuignum et non sis nouerca. Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic ut ignotus esse posset et matri. Tibi rediit uterque filius, huic uterque priuignus; quae eo crudelius filio caret quo propius accessit. Times huius iniquitatem, cum iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis matrem quam cui non uis suam reddere. Extra. Quod ad colorem pertinet uiri, HISPO ROMANIVS et SILO POMPEIVS hoc usi sunt: nescio [p. 268] et ideo non indico. Quidam miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem non indicarem, quod Latro et CESTIVS. Sed ASINIS POLLIO neutrum colorem probabat. Si dicit, inquit, ‘nescio,’ nulli fidem facit: uxor ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra uirum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. uerisimile non est neminem domi esse qui sciat. Ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. nam cum dicit: ‘etiamsi scirem, non indicarem,’ efficit ut illum scire iudex putet; cum dicit: ‘nescio,’ efficit ut uideatur indicare debere, si scit. Ipse autem hoc colore usus est quem aiebat simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est; et tuo filio: magis amaturus sum eum qui matrem uidebitur non habere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: