This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Sententiae divisiones colores controversiarum.
Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta
conuenta legibus facta
rata
sint. Expositum qui
agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam
duos filios expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se
indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos filios,
repetit unum.
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus
patrem in arcem cum duobus filiis
arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus
occiso tyranno praemium accepit. Petuntur
manus eius; pater defendit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Divisio. Latro sic diuisit: an in re uis aut necessitas sit. Nulla, inquit, uis est; arma lex et uincula et ultimum periculum conplectitur, quorum nihil fuit in tua persona. Ille ait: uis est et necessitas ubi, uelim nolim, subcumbendum est mihi. fuit autem necesse mihi; non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. Respondetur: primum non est uis ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed pactio: tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia uenalis est; hanc occasionem uidit uenditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum calumnia excedet. Dicit alius: necesse mihi erat. Tibi necesse? carcere primum etiamnum poteras; deinde et alia uia poteras inuenire, sperare alium indicem. an aliter inuenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.