This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Sententiae divisiones colores controversiarum.
Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta
conuenta legibus facta
rata
sint. Expositum qui
agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam
duos filios expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se
indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos filios,
repetit unum.
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus
patrem in arcem cum duobus filiis
arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus
occiso tyranno praemium accepit. Petuntur
manus eius; pater defendit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit: an gratiam retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram mouit, sed diligenter executus est, quae solet esse in ingrati controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate illo perueneram. Ita tu putas me libentius in cubiculo meo iacuisse ? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium accepit quod non petiit. Non rogaui, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae; [p. 397] putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.