Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiensue populo diceret, et ad secretas exercitationes non multi inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat. Alius erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate contentus erat. incipiebat enim sedens et si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiua in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine euagabatur; raro totam controuersiam implebat: non posses dicere diuisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam diuisioni multum supererat. Cum populo diceret omnes uires suas aduocabat et ideo non desinebat. Saepe declamante [p. 293] illo ter bucinauit, dum cupit in omni controuersia dicere non quidquid debet dici, sed quidquid potest. Argumentabatur moleste magis quam subtiliter: argumenta enim argumentis colligabat et quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat. [2] erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos inplenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae. [3] Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inicum quam manifesta [p. 294] praeparatio: apparet enim subesse nescio quid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non cofessio. Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat; numquam se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis; itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non haesitare se in electione uerborum: cum rem animus occupauit, uerba ambiunt. Inde aequalitatem in illo mirari non licebat. splendidissimus erat: idem res dicebat omnium sordidissimas, acetum et puleium et lanternas et psilothrum et spongias; nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset. [4] erat autem illa causa: timebat ne scolasticus uideretur. dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari: set hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scolasticus quaerebat, sed quomodo non uideretur. nihil detrahebat ex superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium aliorum adferebat. Huc illi accedebat inconstantia [p. 295] iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere; [5] memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere. nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit: magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius. [6] Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper [p. 296] opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret. [7] Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec [p. 297] pati sciret. [8] et solebat dicere: quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro? cum uolo dico, quamdiu uolo; assum utri uolo. et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent. [9] Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidi damnatum in exarmata naue dimisit: imposuit fratrem in culleum ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit controuersiam: quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire [p. 298] quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controuersia dictas.
Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre profectus captus est ab eo et remissus in patriam. abdicat filium.
ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae uideris ipse nosse, indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an nouerca mandasset, ministerium an poenam esse uoluisset, uindictam an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse, si quis tibi dixisset [p. 299] tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo ne innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi. [2] Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes ? in gubernaculo ? nulla est. in remigio ? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam. [3] Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. ‘Moriendum est mihi, inquit; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium [p. 300] suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.’ [4] Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. ‘Viuit, inquit, frater.’ non credo. ‘seruauit, inquit, me.’ fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. ‘Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.’ Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset, [5] iter suum distulisset. naufragus a littore emittitur. Marcelli AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. non feci parricidium et — quam facile erramus homines — factum putaui; deliberabam an parerem patri. ‘Frater,’ inquit, ‘tu primus in domo parricidium facies.’ ARGENTARI. Quod iusseras factum est: periit frater. ‘Viuit, inquit, et me dimisit.’ bono argumento probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit: [p. 301] ‘ si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, rerum omnium iudices, adeste.’ Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic nauem suam rexit. Blandi. [6] Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent manus et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem. CORNELI HISPANI. [7] Fateor, uolui occidere; sed tunc intellexi quam difficile esset parricidium. ‘Ego,’ inquit, ‘patrem occidere uolui? ne nunc quidem possem.’ Pater noster nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra naue. Quid hoc est? felicius nauigauit damnatus quam qui damnauerat. ‘Vade,’ inquit; ‘patrem te habere mihi non licuit, habebo patronum; reuertere.’ Magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium. utrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse? ARELLI FVSCI patris. Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? in [p. 302] maria? non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater imperatumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putaui an possem parricidium facere. Porci Latronis. [8] Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. TRIARI. In naufragio nauigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra naue dimisit etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit. CESTI Pii. Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis. ‘Insue me culleo: certe sentiam maria, non etiam uidebo.’ Scissa quoque uela fecerant sinus et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires nauigare qui seruaturus esset patrem. Crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta nihilominus saeuit. maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, piratae iam parcunt. Ibamus praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego scelus: expectate, iudices; iam fortuna nobis obiciet scelus. [9] Iacebat nauigium peruetus et attritum salo, uix unius capax animae. Veni ad uos uictoriam pulcram petiturus, ut probem me parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Nouerca, audi iucundissimam uocem: fateor me parricidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc probauero? imposui in exarmatam nauem: non est hoc occidere? [p. 303] nouercae quidem numquam satis priuignus occiditur. Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, uenenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. et hoc occidere uocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc dicit: huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat? [10] Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in nauem frater: qualem nauem? scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia: parua materia seiungit fata. Quid uero si non radentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur? exarmata nauis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper addit. Ecce nauem diuinitus armatam: subito uisa sunt uela, subito nauis coepit et regere se et adtollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis: innocentia tamen tuta est. [11] O maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre, quam eiecit ille seruauistis animam! Nec hoc tantum diuinitus gestum est quod peruenit tutus in portum, excipitur classe praedonum; habeat pater mentem nauigandi: [p. 304] capietur iudex, ut illum paeniteat sententiae suae. ‘Damnare me nouerca parricidii potuit; parricidam facere ne damnando quidem potuit. cognosce innocentiam meam in mari quam domi noluisti.’ Complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit? [12] IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco: frater domi damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi nouo patrocinio utendum est: ‘fratrem occidi;’ in ea domo in qua parricidia damnantur, haec innocentia est. Video, iudices, inuitosuosaudire hoc genus defensionis: malo itaque me uobis innocentem probare quam patri. fratrem non occidi, non potui fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, idem fleuimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem nouercam; [13] mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: alius durior est, alius clementior; apud piratas quoque inuenitur qui non possit occidere. Putaui me electum, ne alius occideret. si mater nostra uiueret, puto, illi tradidisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Vtrum uobis uidetur per manus fratris punire filium uoluisse an ablegare priuignum? Pudet me patrocini mei; timeo ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: certe negabas posse te hominem occidere. [14] MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet: ego si quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo [p. 305] postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius seuerior quam necesse est, mediis alius adfectibus inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. Non possum hominem occidere: hoc uitium et aput piratas inuenitur. Alii uiuere sine reipublicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent. [15] in tanta morum uarietate uidete quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae ueniam peto; misericors sum, non possum occidere hominem. Gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. hoc uitium a te traxisse uideor. an non putatis misericordem, qui quem damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere — dextra simul ac mens elanguit — pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam! Pompei SILONIS. Gaude pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum. narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire accusator nocentior sit an reus? coice in alteram nauem nouercam; illa faciat uota, precetur: si neminem [p. 306] innocentem accusauit, si priuignum immerentem non oppressit: in eos piratas incidet, qui nesciant captos dimittere. [16] Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari regnat. SEPVLLI BASSI. Nega domi parricidam fuisse quem scis esse piratam. GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: ‘morere.’ Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, inquit, fratrem necare; nec ille damnatus erat: non enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum, cum uideam hominem tam facile damnari: timeo ne quis me parricidi postulet. facile est. si dicenda st domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero: in foro quid respondebo? ‘occidi fratrem?’ parricidam me quidam uocant, quod non adfui reo. Si licuit, an debuerit. [17] Nocens est iste, sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt, etiam apud piratas. Quid de me iudicaturus es, si fecero? puto difficulter postea in me parricidium credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures fratrum, offensurum est patris: uolui fratrem occidere, non potui. obortae sunt subito tenebrae, diriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere. [p. 307] pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam aduersus hostes deficit manus. Fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed non potuit. Nouissimas illas partes fecit: quamuis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me, non posse te. [18] Hoc loco dixit Latro rem ualde laudatam: ‘dixisses,’ inquit, ‘te non posse.’ ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo ? sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses. Deinde an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit grauius etiam culleo fuisse, et adiecit hodieque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necessest illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necessest parricidium facere. Hac diuisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia. [19] fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat [p. 308] etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An si innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: ‘tam sero defendis?’ non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis punierit. [20] De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt; fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere. [21] CESTIVS colore alio usus est. Transiebamus, inquit, secundum matris sepulcrum. inuocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater [p. 309] uetabat. et cum colore dixit: haec mecum cogitaui: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putaui a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri uolt. ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectauit. In narratione hoc colore usus est et dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori. [22] ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater. [23] VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa [p. 310] est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: interrogaui fratrem: aput quem praetorem causam dixisti? ‘apud nullum,’ inquit. quis accusator fuit? ‘nemo.’ quis testis ? immo qui testes ? uni enim etiam de minore scelere non creditur. ‘nemo,’ inquit. quis de te pronuntiauit? ‘nemo. Quid porro?’ inquit, ‘ego si reus fuissem, ad te non misissem?’ SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci. [24] HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere. [25] TRIARIVS et ipse quasi sententiam de fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus leuatis, ‘quidquid est,’ inquam, ‘quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est [p. 311] quod ex sublimi res spectat humanas, inuoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!’ Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: Πόσειδον, ἀμετρήτων δέσποτα βυθῶν, τὴν ἐνάλιον κληρωσάμενε βασιλείαν, ἀνάγεται πατροκτόνος: μετὰ πατέρα δίκασον. A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS: poenam, inquit, putauit mihi hanc esse morte grauiorem. Et sic posuit in narratione: rogabam ut occideret; non impetraui. [26] VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut quia non nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro dixit: quis porro me uno miserior est qui uitam parricidae debeo? Diocles CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: οὐκ ἐχρῆν λύτρων: παῖς ἦν. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: πεπείρασαι, πάτερ, ὅτι καὶ πονηρὸς ἐνίοτε υἱός ἐστιν εὔχρηστος. ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est et belle accessit ad eam: τὴν τοῦ εὐπλοήσαντος [p. 312] ἀναγωγὴν ἄκουσον. et cum de ipso nauigio diceret, pulchre coepit: σκάφος ἔρημον ἀνόστου τύχης. et ultimam descriptionis sententiam proposuit: ναυαγὸς ἀπὸ λιμένων ἀνῆγεν. et ad partem narrationis eleganter transiit: διήγησαι νῦν, πάτερ, πῶς σ᾽ ἀπέλυσεν ὁ οὕτως ἀπολυθείς. GLYCON dixit: ἰδέα κριτοῦ ἑνὸς οὐκ ἀρκεῖ ΚΑΤΑ ΜΚΝΕΠ ... ΠΝΑΥ ΤΙ αϝͅ ΚΝΜΕ ναῦν ἐστεθεὶς εὑρίσκει τὸ μηδὲν ἀδικεῖν τύχῃ. [27] Soleo dicere uobis CESTIVM Latinorum uerborum inopia hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse: itaque quotiens laetius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in hac controuersia fecit. nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS qui comes ... fuit egregius poeta, aiebat illum imitari uoluisse VERGILL descriptionem: “Nox erat et terras animalia fessa per omnis
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.” Virg. A. 8.26-27 At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos uersus VARRONIS expressisset in melius: [p. 313]
Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret:
Desierant latrare canes urbesque silebant;
Omnia noctis erant placida composta quiete.
Varro quem uoluit sensum optime explicuit, Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit: aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.
Omnia noctis erant.
De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus.
BASSI SEPVLLI. Si accusasset Cicero Popillium, uiueret. Occidit Ciceronem Popillius: puto iam creditis occisum ab isto patrem. Vt uno ictu pereat tantum dabo: pro Cicerone sic liceat pacisci ? GAVI Sabini. Quod unum potuimus effecimus, ut ueniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. ‘Popilli, potes,’ inquit, ‘Ciceronem occidere; potes uel patrem.’ Porci Latronis. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. ‘Antonius, inquit, me iussit.’ Non pudet te, Popilli? imperator te tuus [p. 314] credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputauit manum, effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat. [2] Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. ALBVCI SILI. Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudices mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicunque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid poenitet absoluisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere, parricida est: sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti; respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit ceruices loquentis: haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandauit Antonius. Duo fecit parricidia quorum alterum audistis, alterum uidistis. [3] CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: iam ista Cicero 1 defendit. Non pudet, Popilli? accusator tuus uiuit. ‘Quid tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?’ [p. 315] Parricida, sic etiam tu perisses. FVLVI Sparsi. Non credidisset Popillium fecisse Antonius, nisi in mentem illi uenisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit. MENTONIS. Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium, quam nemo Popillium praeter Ciceronem defendere. parricidam quem uiuos negarat Cicero occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit qui accusatus est, Popillius occidit qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo tum insuisset. Video quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio, nisi ei signum attulerit. [4] Triarii. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodii praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est. Pompei SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius. CORNELI Hispani. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem occidere? at quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis uerendus index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum [p. 316] Popillio uenit? Q. [5] HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est nunc sic a Popillio refertur? proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IVLI BASSI. ‘Proscriptus, inquit, erat Cicero.’ pater certe tuus proscriptus non fuit. Blandi. Di manes Popilli senis et inultae te patris, Cicero, persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. Capitonis. Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satisfaciam. maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem. [6] Ciceronem quisquam potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto uidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine uiderat Marium in sella figurauit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero seruauit. [7] Metellus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. glorietur deuicto Annibale [p. 317] Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fertur adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat. BVTEONIS. Quantae fuit eloquentiae! probauit ab eo non occisum patrem a quo occidi poterat etiam Cicero. MARVLLI. Si inimicus essem patronis, optarem ut reus absolueretur. Turpe iudico in ea ciuitate Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam Popillius. [8] Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem potuerit. Latroni non placebat illum sic accusari quomodo quidam accusauerunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgrauari indignationem, sed fatigari. statim illo ueniendum est ad quod properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius est ciuilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere quos potest totiens euadere. [p. 318] licuit enim in bello et ciuem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est quod Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem, ut quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono. [9] Latro accusauit illum de moribus: primum quod sic uixisset, ut causam parricidi diceret; deinde quod patronum suum occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari quo absolutus est. Si ‘quis, inquit, uolet hodie parricidi me postulare, non poterit. quomodo quod crimen obici non potest, puniri potest?’ An in bello ciuili acta obici non possint. Honeste dixit cum hunc locum tractaret VARIVS GEMINVS: si illa, inquit, tempora in crimen uocas, dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus. Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa diuisit: an etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas conpellere. Hoc loco Lateo dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret; [10] necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. Colorem pro Popillio Lateo simplicem habuit: [p. 319] necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori? ALBVCIVS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset. molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. MARCELLVS AESERNINVS eundem colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum; scit ‘mortem nec inmaturum esse consulari 2 nec miseram sapienti:’ fiat aliquit noui quod non exspectat, quod non timet; non indignatur ceruicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis uocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: [11] offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. ‘Non miror; Ciceronis cliens es: tanto magis occide Ciceronem tuum.’ Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARVLLVS, praeceptor noster, sic narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare respublica? BLANDVS hoc colore: uolui, inquit, me excusare; dixi: ‘Cicero me defendit;’ respondit: ‘scio; me accusauit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.’ BVTEO hoc colore: [12] ‘uocetur, inquit ille, Ciceronianus ille cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.’ [p. 320] CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: ‘i, inquit, occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput;’ magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: ‘eo magis occide quem mori non uis.’ Hic color displicebat PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur. [13] HISPO ROMANIVS uehementi colore usus est et duro: patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit. et dixit locum, aliter non potuisse pacari rempublicam, quam si ille turbator oti e republica sublatus esset. Solus ex declamatoribus in Ciceronem inuectus est. Quid ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? Hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie [p. 321] tractatus est. VARIVS GEMINVS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occideret, qui uiuum laniaret. [14] ARGENTARIVS dixit: uocatus ueni; post proscriptionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. iussus sum Ciceronem occidere. quid facerem? non parere uno modo poteram, si me occidissem: hoc nec Cicero poterat. A parte accusatoris illo loco, quo Popillius uenit, nemo non aliquid uoluit noui dicere. Latro ait: praecluserat fores; nemo ad proscriptum recipiebatur; Popillius ut uenit admissus est. CESTIVS dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: Popillio semper uaco. HISPANVS CORNELIVS fecit etiam querentem Ciceronem: Popilli, tam sero ? ALBVCIVS ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid mutandus est locus ? Inepte † Sabidiebius PAVLVS qui induxit Ciceronem cum maxime pro Popillio orationem legentem. Et MVRREDIVS non est passus hanc controuersiam transire sine aliqua stuporis sui nota. descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium et Publilianam sententiam dedit: Popilli, quanto aliter reus Ciceronis tenebas manum est ?Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; [p. 322] interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi.
CESTI PII. Dic quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volui mori quia reus fui. quid ergo? nemo reus uiuet? uiuet cui sordidatus adsedebit pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBVCI SILI. Quare ergo non moreris? non iuuat me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in has cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? misereri mei coepi. [2] Vari GEMINI. ‘Ter, inquit, abdicatus es.’ Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu uiuam. Quod uenio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iucundum est innocentibus defendi quam miseris mori. CORNELI HISPANI. Scio quosdam periclitantis illa iactare: nunc primum causam dico. haec ego dicere non possum; ter reus fui nec dubito, quin uobis in odium uenerim, cum ipse me oderim. Porci Latronis. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea uenenum; teneo; hoc si tibi satis non est, uiuam. [3] Altera pars. ALBVCI SILI. Testor deos immortales hoc me. tribus iam abdicationibus cauisse, ne [p. 323] in domo mea uenenum deprenderem. Parricidi reus uiuit qui abdicatus mori uoluit. In quam angusto domus meae fortuna posita est! aut patri pereundum est aut filio. Quid habes quare mori uelis? uiuunt orbi, uiuunt naufragi, uiuunt etiam quibus contigerunt liberi ter abdicati. Cum se mori uelle dicat, uitam rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in suam mortem paratissimum. CORNELI Hispani. Nolite mirari si debitas uires dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti estis patres accusare non posse. [4] VIBI RVFI. Cum tantum sit quod fateris, quantum est quod negas? Tu uenenum quaesisti, tu uenenum emisti, tu uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem. Recte uitam odisses, si iam tum tibi parricidium obiecissem. Vis scire quid peccaueris? indica quis tibi uendiderit; dicetur illi: tu ulli uenenum uendebas? tu ter abdicato uendebas? sine dubio nesciebas cui daturus esset. Ita hoc ego iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis moriar, ut hanc uobis faciam inuidiam quam iste mihi facere uoluit. Vari Gemini. Quaeritis filius meus uenenum cui parauerit? non bibit. Pompei SILONIS. ‘Mihi, inquit, paraui.’ et hoc est patri parare. Absolutus mori uolt, reus uiuit. MVSAE. ‘Habuit malum medicamentum Mithridates.’ quis enim alius debebat habere quam parricida? ‘habuit, inquit, Demosthenes uenenum et bibit.’ idem ego tibi pater quod Demostheni Philippus? Porci Latronis. [p. 324] [5] Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: numquid deprendisti? non tamen habebitis quod multum de eo dubitetis: quod negat parricidium, quod confitetur uenenum est. ‘Mori, inquit, uolo.’ uiuo patre et hoc parricidium est. Miser aeque timui ne biberet uenenum quam ne daret. ARELLI FVSCI patris. ‘Mihi, inquit, paraui uenenum;’ ne quis dubitet an alium possit occidere. IVNI OTHONIS patris. Reus est parricidi qui mauolt mori quam patrem uidere. Quomodo uoltis magis probem uobis illum me mori uoluisse? non uolt mori. ‘Mori, inquit, uolui.’ quare? quia ter uicisti? Si mihi creditis, parricidium facere uoluit; si isti, a me parricidium fieri uoluit. Qualis est reus cuius hoc unum patrocinium est, indignum se uita fuisse ? Dico tam inuisum illi fuisse patrem, ut occidere uoluerit: ipse fatetur tam inuisum sibi fuisse, ut occidere uoluerit. [6] Non puto uos exigere diuisionem, cum coniecturalis sit controuersia. habet tamen dissimilem ceteris coniecturam et duplicem; non quomodo solet aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam uenefica: in uno homine coniectura duplex est. quaerimus enim utrum uenenum in suam mortem an in patris parauerit. [7] Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret: [p. 325] ‘mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi set initium,’ incipit praeter coniecturam et illa prima uulgaris in eiusmodi controuersiis et pertrita quaestio incurrere, an uenenum habere in mortem suam liceat. ALBVCIVS illo colore pro adulescente dixit, non fuisse uenenum. Cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, uolui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret: itaque palam et ita, ut interueniret pater, tenui. FVSCVS ARELLIVS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem uolui, sed: [8] ut miserabilem me patri facerem. MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum , quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint. A parte patris colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas ueneno diluit; et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, set eorum qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum [p. 326] tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem:et illum de eadem re dictum:
Tam dest auaro quod habet quam quod non habet;
et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire:
Desunt luxuriae multa, auaritiae omnia;
[9] et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius uiti quod ex captione unius uerbi plura significantis nascitur aiebat POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad LABERIVM transisse hoc studium imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad uirtutem transtulissent. Nam ut transeam innumerabilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius quidquid modo tolerabile habent tale habeant, id quod Cicero in ... Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque [p. 327] adulator. Multos tunc in senatum legerat Caesar et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant, gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus est, misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: atqui soles duabus sellis sedere. uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere seruat modum. [10] Ab bis huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controuersiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serua istam animam: facies quod uoles absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicit aliquis. Primum non semper idem miseris libet; nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim? quia puto te uelle. Otho IVNIVS ineptam sententiam uidebatur dixisse: non multum interest mea, aut enim me aut filium meum uoluit occidere. [p. 328]
O uita misero longa, felici breuis!
Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta poscit; non remanentem alligari uolt.
CESTI PII. Non est quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. Nauigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat. ALBVCI SILI. Deduxi ad te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere, hoc par ne piratae quidam diuiderent. Si uellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alimenta reddes? si pascere non uis matrem, exspecta saltem ut efferas. TRIARI. Legem attulit qua catenas minetur, causam qua timet. Marcelli AESERNINI. Si perseueras, me quoque ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et uirum meum pascunt. FVLVI Sparsi. Mater si non pascitur peritura est; pater etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IVLI BASSI. [2] Patri tuo supersunt et oculi et alimenta. Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari uolo: amare me meos docuit. Vnius uinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse uoluero, etiam [p. 329] oculos patri debeo. ARELLI FVSCI patris. Desertorem tuum aput patrem inuenies. Vari Gemini. Qualis fortuna est! cui uicto, mater, catenas denuntias, uictori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre conludere! FVLVI Sparsi. Matri nihil timeo, si eam apud uos relinquo: patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo? BVTEONIS. Oculos certe eruam mihi, ne plus marito praestiterit uxor. [3] Latro hanc controuersiam quasi tota offici esset declamauit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparauit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet, an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam diuisit, ut diceret: hoc quod mater desiderat, utile est et patri. Nouissime tractauit ne patrem quidem uelle; utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. In epilogis uehemens fuit APOLLONIVS Graecus. BVTEO fatuam quaestionem mouerat primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset ad patris tantum pertineret. illis omnia priuilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda sit, itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio ASINIVS referam: numquam debere [p. 330] temptari in causa uerecunda inprobam quaestionem. [4] Hispo ROMANIVS illam mouit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres uiuis patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit seruire nisi patri; omni alia seruitute liber est. puta enim te alimenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem nauigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret: utrum matris prius esset an patris officium. SILO POMPEIVS illam fecit quaestionem: an quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. Puta, inquit, seruum te esse communem: huic domino seruies qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet qui praesens est. Illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. Quomodo, inquit, iura ciuis non habet, qui liberi hominis non habet, ita qui ciuis non habet nec patris habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est; iam non commune illi ius in te, set proprium est. [5] VARIVS GEMINVS sic diuisit: an non semper filius cogi possit, ut matrem alat; deinde an nunc cogendus non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. transeo illos qui non possunt, aegros inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? puta legatum de summa reipublicae, puta [p. 331] foederis: huic mater manum iniciet? Et per partes comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciuis; ille alligatus, tu soluta es. at tu caeca es: ille hoc infelicior quod uidet; quid enim uidet? notas captiuitatis suae et caedes et uolnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. nihil non; et domi manere et flere. [6] Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum. non enim, inquit, uindictam, sed misericordiam quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque uerbis quoque horridioribus abstinendum quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius quem mouere uolumus adfectus molliendam. in epilogis nos de industria uocem quoque infringere et uultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator; conpositionem quoque illis mitiorem conuenire. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo uiolentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: rogo uos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet? [7] Idem postea cum uideret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumuentum in foro caedi, inponi se supra cippum iussit [p. 332] — erat enim paruolus statura, propter quod etiam 3 Catullus in hendecasyllabis uocat illum ‘salaputtium disertum’ — et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamuis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio:Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit: ‘credite mihi, non est turpe misereri’ et cetera; omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt, sed infractae. In hac controuersia Publilianam sententiam dedit FESTVS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EEVCTEMON, homo uenustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te uiderem, nesciebam rhetoras uictoriatos esse. Fuit autem Festi sententia: ‘captus est, [p. 333] inquit, pater.’ si te capti mouent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus: an nescitis dici ‘captos luminibus?’ [9] Et illud dixit: mitte istam epistolam infructuosam. odisse illam debes: haec est quae matrem tuam excaecauit. et illam falsissimam in quam multi incidunt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit; matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant. Memini CRISPVM quendam antiquum rhetorem in illa controuersia uiri fortis qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc uiua cadauera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non uidet, alter quibus roget non habet. [10] Multis conpositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna quasi ui fluerent et concitata, sic locum conclusisse: inter sepulcra monumenta sunt; et cum scolastici maximo clamore laudarent, inuectus est in eos ut debuit et hoc effecit, ut in reliquum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias uerentur. GLYCON dixit: [p. 334] Παράθει, μῆτερ, ἐπιλαβοῦ τέκνου: ταλαίπωρε οὐδὲ βλέπεις ὃν κρατήσῃς. εἴ μέ, φησιν, οὐ τρέφεις, ἐπίμεινον, ἵνα θάψῃς. HYBREAS in hac controuersia dixit: Τέκνον, κᾁν με φεύγῃς, καταληψομαί σε ἐπαιτοῦσα. Hoc quibusdam corruptum uidebatur, ROMANIVS tamen ...
digito caput uno
Scalpit. quid credas hunc sibi uelle? [8] uirum.