[7] Idem postea cum uideret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumuentum in foro caedi, inponi se supra cippum iussit [p. 332] — erat enim paruolus statura, propter quod etiam 1 Catullus in hendecasyllabis uocat illum ‘salaputtium disertum’ — et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamuis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio:
digito caput uno
Scalpit. quid credas hunc sibi uelle?