Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[97]
est et dochmius, qui fit ex bacchio et
iambo vel ex iambo et cretico, stabilis ut clausulis
et severus. spondeus quoque, quo plurimum est
Demosthenes usus, non eodem modo semper se1
habet. optime praecedet eum creticus, ut ut hoc,
De qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa.
non nihil2 est, quod supra dixi multum referre, unone
verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber.
[p. 562]
Sic enim fit forte criminis casa; molle archipiratae,
mollius, si tribrachys praecedat, facilitates, temeritates.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.