Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[89]
item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat,
hic emendat. etiam in personae fictione accidere
quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec
figura: crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud
Menandrum Oedipus Thriasius. haec omnia copiosius
sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt,
sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius,
Visellius aliique non pauci; sed non minor erit
eorum, qui vivunt, gloria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.