Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[85]
est et ille in hoc genere frequens
error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle,
praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi
mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui
aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut
[p. 428]
militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset,
adversante filio ire in aciem coactus deseruit. filius,
qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius
optat; contra dicit pater. “non enim,” inquiunt,
“mori vult, sed invidiam filio facere.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.