Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
nec solum quae
facta sint aut fiant, sed etiam quae futura sint aut
futura fuerint imaginamur. mire tractat hoc Cicero
pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam
invasisset. sed haec quidem translatio temporum,
quae proprie μετάστασις dicitur, ιν διατυπώσει1 verecundior apud priores fuit. praeponebant enim talia,
credite vos intueri, ut Cicero, haec, quae non vidistis
oculis, animis cernere potestis.
1 ιν διατυπώσει vulgo: indiatyposi, B: incliatibosi, A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.