Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
his fere luminibus illustrant
orationem sententiae. orationis autem ipsius tanquam
armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio
vel ad venustatem ipsa tractatio. nam et geminatio
verborum habet interdum vim, leporem alias, et paululum
immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio,
et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et
progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam
distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt
aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.