Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
deinde dubitatio, tum distributio, tum
correctio, vel ante vel post quam dixeris vel cum aliquid
a te ipso reicias. praemunitio etiam est ad id quod
aggrediare, et reiectio in alium; communicatio, quae est
quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio; morum
ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum
quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos;
personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.